

Prophetia Jeremiae*
Caput 15: Versus 11
Si non reliquiae.Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat:Vae mihi, mater mea,etc. Quasi: Noli considerare praesentia tantum, sed futura.Reliquiae enim tuae in bonum,etc. In praesenti quoque cum te cuperent inimici opprimere,occurri tibi,et protexi te.Si non reliquiae tuae in bonum.De Christo quoque secundum humanitatem possunt haec dici,Si non reliquiae.Possunt haec de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.